- CANENS
- CANENSNympha, Pici Laurentum Regis uxor, quae cum virum a Circe in avem mutatum supra modum lugeret, extabuit, et loco cuidam ad ripam Tiberis, ubi haec contigerunt, nomen suum reliquit. Ovid. Met. l. 14. v. 433.Fama tamen signata loco est; quem rite CanentemNomine de nympha veteres dixêre Coloni.Quod collapsum Musicae Philosophiae studium in Italia restaurâsser, sic dicta: Quid. ibid. v. 337.Rara quidem sacie, sed rarior arte canendi,Unde Canens dicta est: silvas et saxa movere,Et mulcere feras, et flumina longa morariOre suô, volucresque vagas retinere solebat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.